68

Abiturientenarbeiten ii (2) 1835 Aug. 10—16
[Lateinischer Aufsatz] ;
An principatus Augusti merito inter feliciores
rei publicae Romanae!) aetates numeretur?'
Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura oceurrunt, ex quibus ea
iudicari potest: primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus,
nam, si ostenderis, aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem
fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium iudicium,
versis et mutatis moribus in peiorem partem, re publica in faectiones divisa,
in bello etiam rebus male gestis, dissimilem, de ea ex aliis coniecturam
facere potes; tum quaerendum est, quae veteres de ea ipsa dixerint, zo
yuid externae gentes de imperio habuerint, an id?) veriti sint aut?)
zontemserint, denique vero, quales artes litteraeque fuerint *),

Ne vero longius®) sim, quam necesse®), pulcherrimam aetatem
ante Augustum, quam morum simplicitas, virtutis studia, magistratuum
plebisque integritas felicem fecerunt, aetas’), qua Italia inferior ı3
subigebatur, illamque Neronis, qua nulla miserior, cum Augusti aetate
zomparabo.

Nullo tempore magis a studiis optimarum artium Romani abhorruere,
yuam aetate ante bella punica, eruditione minime aestimata, cum in agri-
culturam summi illarum aetatum*®) homines praecipue studium 20
operamque collocarent, eloquentia supervacua, cum paucis verbis de
rebus agendis dicerent neque orationis elegantiam, sed sententiarum vim
peterent, historia vero eloquentiae non egente, cum res gestas tantum
referret solumque in Annalium confectione consisteret?). a

Tota vero aetas patrum plebisque lite impleta; nam ab expulsis regibus 5
usque ad primum bellum: punicum de utriusque iure certatur et magna
historiae pars leges!®) tantum refert, quas tribuni aut consules, magna

atriusque cum contentione, fecere!!), m

Quid eo *?) tempore laudandum sit, iam diximus,

Neronis aetatem si describere volumus, non multa verba opus sunt, z0
nam occisis optimis civibus, turpi regnante arbitrio, legibus violatis, urbe
cremata, ducibus, cum vererentur, ne res bene gestae suspicionem exci-
tarent neque quid ad magna facta eos Commoveret, pace potius quam

bello gloriam quaerentibus, quis interrogabit, qualis illa aetas fuerit?
1) Einfügung des Lehrers. 2) utrum ilud s)an 4%) Vide, quam longam
Ac prope infinitam tu tibi ipse operam facias, si isto modo quaestionem tibi tractandam
proponis 5) longior 8) necesse est 7) Gestrichen. 8) ilorum temporum
9) Totam hanc "comparationem, et descriptionem temporum ante bella cum Cartha-
giniensibus et aetatis Neronis omittere omnino debebas 10) ? 11) Sic?
12) in eo