Full text: L'Impôt foncier et la captation personelle sous le Bas-Empire et à l'époque franque

L'IMPOT CONSIDÉRÉ COMME UNÉ EXTORSION 97 
Chose étrange, au premier abord, les rois eux-mêmes semblent 
considérer la levée de l'impôt comme une opération peu recom- 
mandable, tyrannique, comme un péché dont leur âme est chargée. 
Qu’un malheur s’abatte sur leur famille, ou même simplement 
qu’un personnage respecté leur résiste, et les voilà prêts à annuler 
la perception et à brûler les registres. Grépoire de Tours raconte à 
implere non poterat, cum grandi furore regressus est ad palatium, ut regi nuncia- 
ret quae propter Austregisilum adimplere non poterat. T'unc ipso tempore beatus 
Austregisilus glorioso excessu migravit et plebs sibi commissa remansit incolumis. 
(c. 3]. Tune beatus Sulpicius, ejus diaconus, ab omnibus electus, opere et merito 
dignus in eadem urbe successor ejus effectus, pontificale sumpsit officium. Nec 
miora fuit cum post tempus illud crudelissimus Warnarius, cujus superius mentio- 
nem fecimus, palatio‘reversus, opus nequam quod teterrimus bostis antiquus cordi 
suo plantavérat exercere in opere festinabat, ut pagum et urbem Bituricam omnes- 
que ibidem commanentes, secundum eorum personas, tributarios faceret. Tunc 
beatus Sulpicius, ansius apud semetipsum quid de hac re facere deberet, a Domino 
postulabat auxilium. Cum esset ipse beatus totus mitis et simplex et corde humilis, 
ejus resistere malitiam non modico timore formidabat, sed cum lacrimis ipsum 
Warnarium coepit precari ut quos tempore beati Austregisili Bituriges tributarios 
non fecerat nec suo tempore faceret. At ille crudelis quod sacerdos Dei orabat 
minime prestare volebat. Tunc vir beatus de sacrato ministerio ei contestatus est 
ut tam nefandam consuetudinem suis temporibus non impleret in opere. At ille 
versutus, postquam jam munere accepto prelatus gaudebat, ad basilicam sancti 
Austregisili, non corde sed corpore inflatus, quasi orationis studio, perrexit. Perve- 
nit ad locum ubi ipse beatus a fidelibus christianis mire decore jacebat humatus : 
aspiciens in criptam videt eam auro argentoque miro modo adornatam, invidiaque 
corde ejus repleto, tali est sermone affatus : « Austregisilus debuerat aurum 
« et argentum suum pauperibus erogare et super tumulum suum poni jussit pro 
« seculi dignitate. » Nec propter hoc dicebat ut ei cura esset de pauperibus sed, ad 
similitudinem Judae Scarioth, avaricia repletus anhelabat. De ipso sepulchro regres- 
sus, orandi causa circuibat altaria, dumque ambularet per ipsam basilicam, vectis 
unus, in quo vela pendebant de alto, ruens cecidit super cerebrum ejus et tali est 
plaga percussus ut cruor per oculos et barbam deflueret ét sanguis ad terram labe- 
retur. Tunc ipse Warnarius clamavit voce qua poterat, dicens : « Austregisilus 
« dum adviveret semper mihi odiosus et contrarius fuit, et adhuc jam mortuus 
« morti vicinae me tradidit. » Sic ipse infelix, a virtute dominica percussus, nec faci- 
nus suum recognovit nec veniam a sancto Dei postulavit. Sed adhuc in sua mali- 
tia exarsus, ad Augustodunensem urbem voluit festinanter properare, ut episcopum 
loci illius destrueret et condempnaret. Et pergens mansit, non longe ab urbe, villa 
Anlaciaco. Cum omnes recubuissent, tunc ipse ferocissimus pro secessu ventri- 
intravit necessariam, Cumque ibidem in loco consuetudinis sederet, statim dormi- 
vit. Et cum evigilasset ministris suis qui ante ipsum stabant dixit: « Austregisilus 
« et Sulpicius aquamanile cum urceo aureo in ista hora mihi transmiserunt ; quis 
« hoc ex vobis recepit ? » Negantibus illis quod-non viderant et eo ipsum sermo- 
nem loquente, omnia intestina vel jecora ejus per posteriora de corpore- evulsa 
sunt, continuoque ipsa hora in ipso sterquilinio turpiter exalavit spiritum. Postea in 
ipsis temporibus nullus fuit ausus tantae perfidiae scelus repetere. In illo impletum 
est quod scriptum est in psalmis : « thesaurizat et ignorat cui congregat « ea ; et 
iniquitas ejus in verticem ejus descendet » (Script. rerum Merov., t. IV, p. 200-202).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.